audivit autem Saphatias filius Matthan et Gedelias filius
Phassur et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae
sermones quos Hieremias loquebatur ad omnem populum dicens
haec dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac
morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad
Chaldeos vivet et erit anima eius sospes et vivens
haec dicit Dominus tradenda tradetur civitas haec in manu
exercitus regis Babylonis et capiet eam
et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste
de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui
remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad
eos iuxta verba haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi
huius sed malum
et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec
enim fas est regem vobis quicquam negare
tulerunt ergo Hieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchiae
filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt
Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum
descendit itaque Hieremias in caenum
audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat in
domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat
in porta Beniamin
et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad
regem dicens
domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque
perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum
ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate
praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens tolle
tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu
antequam moriatur
adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum
regis quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et
antiqua quae conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum
per funiculos
dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam pone veteres
pannos et haec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et
subter funes fecit ergo Hieremias sic
et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu
mansit autem Hieremias in vestibulo carceris
et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam
ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad
Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid
dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi
numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me
audies
iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens vivit
Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si
tradidero te in manu virorum istorum qui quaerunt animam tuam
et dixit Hieremias ad Sedeciam haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel si profectus exieris ad principes regis
Babylonis vivet anima tua et civitas haec non succendetur igni
et salvus eris tu et domus tua
si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur
civitas haec in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu
non effugies de manu eorum
et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter
Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus
eorum et inludant mihi
respondit autem Hieremias non te tradent audi quaeso vocem
Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima
tua
quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi
Dominus
ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda
educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent
seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui
demerserunt in caeno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te
et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldeos et
non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris
et civitatem hanc conburet igni
dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba haec
et non morieris
si autem audierint principes quia locutus sum tecum et
venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis
cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus
est tecum rex
dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me
reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer
venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et
interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae
praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat
auditum
mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem
quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem